Back to index

reaccept[a]

Token IDCEL-I-142-221
Formreaccept[a]
LanguageLatin
Graphic FormIncomplete
Lemma*reaccipio
Classical/Non-ClassicalClassical
Classical form-
Support materialpapyrus
PlaceEgypt - Karanis
Dating98-117 AD
Contextsalutem t[ua]m te ha[b]ere bo[na] reaccept[a] [s]ollicitus sum autem de
InscriptionClaudius Terentianus Claud[i]o Tiberi[ano pa]tri suo ed domino plur[ima]m sal[utem] ante omnia opto te bene [val]ere que m[ihi ma]xime vot[a su]nt scia[s me p]ater a[ccepisse] res quas mi misisti per [...]ium Th[...] vetranum et per Numesianum […] et palliolum et ago tibi gratias quod me dign[um] habuisti ed sequrum fecisti misi [ti]bi pater per Martialem imboluclum concosu[tu]m in quo habes amicla par unu amictoria [pa]r unu sabana par unu saccos par unu e[t] str[a]glum lini[u] emeram aute illuc con culcitam et pulbino et me iacentem in liburna sublata mi s[unt] et abes in imboluclum amictorium singlare hunc tibi mater mea misit [e]t accipias caveam gallinaria in qua ha[bes] sunthes[...] vitriae et phialas quinarias p[ar u]nu et calices paria sex et chartas sc[holare]s d[u]as et in charta atramentum et calamos q[u]i[nq]ue et panes Alexandrinos viginti rogo te [p]a[t]er ud contentus sis ista m[o]do si non ia[c]uisse speraba me pluriam tibi missiturum [et] itarum spero si vixero rogo te pater si tibi videbitur ut mittas mihi inde caligas cori subtalare ed udones par caligae autem nucl[e]atae nugae sunt bis me im mensem calcio et rogo ut mi mittas dalabram ea q[u]am mi misisti optionem illan mi ab[s]tulisse sed gratias illi ag[o me]liorem alia mi praestat ed praeterea oro [et rogo] te p[ater u]t contin[uo mih]i [resc]rib[as de] salutem t[ua]m te ha[b]ere bo[na] reaccept[a] [s]ollicitus sum autem de vic[e] in do nese mihi rescribas et si deus volueret spero me frugaliter [v]iciturum et in cohortem [tra]nsferri hic a[ut]em sene aer[e ni]hil fiet neque epistulae commandaticiae nihil valunt nesi si qui sibi aiutaveret rogo pater ud continuo mihi rescribas ed [sci]as Carpum hic errasse ed inv[e]ntus est Dios in legione et a[cce]pisse me pro illo VI sal[u]tat te mater mea ed pater ed fratres mei et scias domo perb[e]ne omnia recte esse sal[u]ta Aprodisia et Isituchen sal[ut]a Arrium centurionem con suis ed Saturninum scriba con suis et Capitonem centurione con [s]u[i]s et Cassium optionem con suis [et T]urranium optionem con suis [et Sal]lustium con [s]uis et Terentium gubernatorem [e]t Frontone con suis et Sempronium Hitalicum et Puplicium et Severinu et Mar[c]ellu collega tuum et Lucium saluta Serenum scriba [co]n suis saluta omnes contubernales nostrous vale mihi bene valere te opto mult[i]s annis felicissime im perpetuo val [Claudius] Terentianus Claudio Tib[eriano] […] Terentianus [tr]ad[e] C[l]a[ud]io T[iberian]o p[at]ri a Claudio Terentiano filio

Linguistic phenomena

Vowels Consonants Morphophonology
No linguistic phenomenaNo linguistic phenomenaNo linguistic phenomena